monumenta.ch > Hieronymus > sectio 24 > sectio 2 > sectio 2 > sectio 17 > sectio 23 > sectio 8 > sectio 43 > bnf10439.86 r > csg51.168 > bnfNAL1585.36 > ad Corinthios II, 9
Hieronymus, ad Corinthios II, 8 <<<     >>> 10

Caput 9 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

bnf107.216 rbnf107.217 rbnf107.220 r
1 nam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis
2 scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedonas quoniam Achacsg68.292ia parata est ab anno praeterito et vestra aemulatio provocavit plurimos
3 misi autem fratres ut ne quod gloriamur de vobis evacuetur in hac slu145.106 parte ut quemadmodum dixi parati sitis
4 ne cum venerint mecum Macedones et invenerint vos inparatos erubescamus nos ut non dicamus vos in hac substantia
5 necessarium ergo existimavi rogare fratres ut praeveniant ad vos et praeparent repromissam benedictionem uwb69.28 v hanc paratam esse sic quasi benedictionem non quasi avaritiam
6 hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet
7 unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate bnf107.218 r hilarem enim datorem diligit Deus
8 potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam uwb12.17 r habentes abundetis in omne opus bonum
9 sicut scriptum est dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in aeternum
10 qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum bsb110737.27 bnf107.219 r iustitiae vestrae
11 ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem quae operatur per nos gratiarum actionem Deo
12 csg68.293 quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae desunt slu145.107 sanctis sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino
13 per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnes
14 et ipsorum obsecratione pro vobis desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis
15 gratias Deo super inenarrabili dono eius

csg75.814

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik